lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 214


reliquum erit angulus Ь. Denique cum angulus deinceps a ex cognito angulo PFD seu t inveniatur; innotescunt jam in trian- gulo ZPF duo anguli a et 6; arcus PF est etiam notus: hinc inter reliquas partes etiam arcus ZP, ut complimentum ad ar-cum Pk, qui est ipsa poli altitudo in loco navis.

 

 

§ 17

Jam satis patet observationes ad tempus et latitudinem determinanda sine concursu horizontis noctu commode juxta praescriptam methodum institui posse, cum tot sidera frequen-tissime observatori in illum usum se spectanda praebeant, ut repetitis quantum lubet observationibus, tempus et latitudo fidissime determinari queant. At interdiu horizon pari modo evitari non potest, deficiente conspectu stellarum. Instrumenta, quae situm horizontalem tarn fide super mari servare possent, ut par exactitudo, ac per praescripta, inde nasceretur, spes nulla esse apparet. Sed labor omnia vincit. Tarde magna proveniunt, utique si ille cessat.

 

 

 

 

Caput III

DE INDICANDO TEMPORE IN PRIMO MERIDIANO OPE HOROLOGIORUM

§ 18

Horologia oscillatoria cum prorsus inepta sint ad mensuran-dum tempus inter agitationes navium; elasticis laminis mota auto-mata sie aptanda esse in usum navigantium censeo. Nempe quatuor ejusmodi horologia majora quam portatilia (eo enim fideliora sunt quo grandiora parantur) indieibus minutorum secundorum instrueta, et cum elater intenditur, sine turbatione

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика