lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 256


pariter diviso, cum SS perpendiculari. Tota machina firmetur ad tabulam BB, quae fixa haerere debet post puppim exposita. Funiculi longitudo per experientiam determinetur, ut et magni-tudo atque pondus globi. Centrum о ita duobus axibus xx et zz asseri BB sit affixum, ut circa eos quaquaversum libere inclinari queat. Nomen salometri instrumenta huic non inepte tribui posse videtur.

§ 54

Dispositis rite velis, constituatur navis quasi fixa in maris superficie. Immergatur fluctibus globus A, qui quo profundius descendet, eo majorem sentiet resistentiam quiescentis ad fun-dum aquae, et intenso funiculo, radius С cum indice К inclina-bitur, ostendens actionem motus maris secundum longitudinem navis in semicirculo SS, secundum latitudinem vero in semicir-culo DD ad apicem indicis firmato. Ex utraque autem inclina-tione facile invenietur vis et directio fluxus maris, quae primo per experientiam ad mensuram sunt redigenda.

 

§ 55

Nutationes indicis ex fluctuatione navis natae, ad extremi-tates, quas accedit, sunt sedulo et cum attentione observandae, atque bifariam dividendae; medium vero erit directionis indi-cium. Et haec regula in usu omnis generis marinorum instru-mentorum, ubi navis agitatur, est observanda.

 

Caput IV

DE MEDIIS, QUIBUS ERRORES A VARIETATE DECLINATIONIS ACUS MAGNETICAE ORIUNDI DETEGI ET CORRIGI POSSUNT

 

§ 56

Mappae ad cognoscendam variationem acus magneticae in oceano ex observationibus, equidem non sat accuratis, compo-sitae, quantum ad usum sufficiant, in confesso est apud omnes

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика