lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 260


vectis / et laminae g. Etenim sumat manu observator manu-bium m, dirigat pyxidem, ut per dioptras pp stellam conspi-ciat. Quo facto premat digito laminam g, eo ipso momento comprehendetur orbis amussii in limbo; tempus signo dato nota­bitur; et linea rr, quae per planum superius forcipis cum linea dioptrarum parallela ducta est, indicabit gradus, quibus acus magnetica distat a circulo verticali stellae observatae, indeque ex tempore cognito invenietur acus declinatio.

 

 

 

§ 59

Haec sunt, quae hoc usque ad tempus aequi bonique faciat nauta nubila tempestate; meliora sumat ex novis correctionibus versariorum correspondentium; optima vero patiens exspectet ab erudita navigatione, quam nunc paucis commendare aggredior.

 

 

PARS TERTIA DE ERUDITA NAVIGATIONE

Caput I

DE ACADEMIA NAVIGATIONIS INSTAURANDA § 60

Res tanti momenti, ut navigatio est, hunc usque in diem sola fere praxi exercetur. Qamvis enim Academiae, palestrae et scholae ad navigationis scientiam et exercitia institutae sint; in iis tarnen ea solum tractantur, quae jam sunt cognita, eo solum fine, ut juvenes, in hoc negotio instructi, veteranis succedant. At de ejusmodi instituto, quod viris Matheseos, praesertim

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика