lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 268


§ 69

Sic de Tellure cogita. Cum alii istiusmodi magnetes, mempe corpora mundi totalia, ІІН praesertim viciniora in sphaera acti-vitatis ejus versantur; pro vario situ suo, vario modo magne-tismum ipsius turbant, qui pro diversa nobilitate partium Telluris diverse modificatur, atque adeo hac ex causa pro diversitate locorum et temporis directio acus magneticae variat. Si enim integra massa Telluris esset homogenea; magnetismus quoque ratione situs vicinorum planetarum tantum eodem modo passim mutaretur; aut si illorum situs idem persisteret, variatio magne-tismi non temporum, sed solum locorum esset.

 

 

 

 

 

§ 69a

Meditationes meae eo hic respiciunt, ut navigantium, imo et terra peregrinantium, attentio excitetur, ad cujuslibet tractus Telluris, quo aditus patet, magnetismum explorandum. Nam sine observationibus, quantumvis multis et fidis, universalem theo-riam de variatione acus magneticae condi non posse clarissime patet. Ad frequentes observationes, quae sudo praesertim caelo et sedato mari instituendae sunt, amussium meum (§ 58) descrip-tum usurpandum et excolendum commendo.

 

 

§ 70

Caeterum non inutile fore existimo, si exemplo Hiriano et aliorum instituantur experimenta circa varias terrellas, non eo consilio, ut perfecta similitudo phaenomenorum magnetismi cum nostra Tellure reperiatur: nam heterogenea natura partium

 

a В подлиннике § 69 повторяется.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика