lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 288


Ulis barometri marini novam speciem. In confesso est apud omnes, quam utile sit praevidere violentas et periculosas procellas. Eas super terra praenunciat ante horas aliquot, aliquando ante diem solidum, in barometro mercurius, subito descensu ad insignem depressionem; aliquando vero ascensu. Barometrum, quod vulgo usurpari solet, in mari prorsus est ineptum. Idcirco compono marinum barometrum ex duobus thermometris, alterum ex spiritu vini rectificatissimo; alterum aereum quod etiam manometrum nuncupatur (fig. XXVI). Utrumque ad eandem tabulam in situ horizontali firmatum, reducatur ad terminos more solito; nempe notetur gradus

 

 

 

 

 

 

 

 

Fig. XXVI.

 

utriusque, quem ostendunt in aqua sub glacie, in termino conge­lationis; tandem gradus 90-simus sumatur pro termino altero; denique altitudo barometri ejus temporis, quo duo haec thermo-metra ad certos gradus determinata sunt. Certum autem est thermometrum spirituosum mutationes duntaxat caloris indicare, aereum vero simul etiam variam gravitatem atmosphaerae sentire. Hinc fiet, ut quando utrumque thermometrum concordi passu gradus mutat, significat illum gradum barometri esse, ad quem surgebat mercurius, cum thermometra conficerentur. Sin autem aereum thermometrum propius ad globum contrahitur, indicat atmosphaeram factam esse graviorem, et in barometro mercurium surgere; e contrario autem si in eodem thermometro mercurius

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика