erudito multo graviore esse, quam ipse
subvertere aut
eorum dignitate vel tantillum labefactare possit; 2) in Ulis scientiarum
generibus, quas profitetur, me non adeo tyronem esse censeat, cujus Judicium
de suis scriptis contemnat: 3) multis tristibus exemplis monitus caveat, ne id
ipsi, quod
pluribus, contingat, ut in posterum ab ipsis sui praeconibus, post quam
votis suis per illum satisfecerint, despiciatur et ludibrio atque dubiis rebus
exponatur, 4)
denique
cum illis in gratiam redeat, quibuscum scientias in patria nostra socio labore
promovere sacramento se obstrinxit.
M. Lomonossoff.