lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 378


vero, cum fixarum maximae elongationes a polo in methodo mea spectentur horizontales, nihil offendit hic refractio, cum nulla sit. 2) Observanti altitudines nec minutum secundum conceditur ad punctum ipsum determinandum; at contra ascendente Stella in orientali plaga, aut descendente in occidentali describitur arcus per aliquot minuta, non multum a recta linea abludens et fere verticalis, ita ut observator temporis spatium sufficiens habeat ad stationariam in maxima elongatione stellam observan-dam; id quod eo commodius efficitur, quo distantia sideris a polo major. Multo ergo longiore tempore certior fit obser-vatio. 3) In regionibus polo propioribus altitudines in circulo motus diürni multo minus differunt, quam in plagis aequatori magis admotis; hinc fit, ut error unius minüti secundi in alti-tudine observata admissus, producat errorem sensibilem in deter-minando meridie. Methodus autem nostra haec non admittit. 4) Methodus solita exegit calculum differentiarum altitudinum quae ex diurna declinatione Solis oriuntur; nostra autem ejusdem prorsus non indiget. 5) Neque etiam correspondentes observa­tiones hic desiderantur cum quaelibet sola per se satis accurate determinet id, quod quaeritur. 6) Vulgaris methodus postulat duplicem observatoris attentionem, nempe ad stellae motum et ad temporis momenta; at nostra non eget horologio, non dividit vim sensuum, sed uni rei attentum visum nulla re alia perturbat. 7) Non hic sereni temporis matutini successus turbantur et frust-rantur nubilo pomeridiano. 8) Tollitur methodo nostra omnis multorum dierum taediosus labor, qui repetendis observationibus altitudinum correspondentium et dirigendis atque comparandis horologiis insumitur. 9) Linea meridionalis et ipsa meridies eo certius deducitür quo longius spatium pro illa assumitur, quod hac ratione pro lubitu extendi potest. 10) Ob haecce commoda,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика