lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 455


sensibilis prodiret, et арех foci esset extra aperturam tubi, sive potius extra cylindrum radiorum, qui aperturae speculi objectivi tanquam basi incumbunt. Quibus ita comparatis facile potest Jens ocularis more debito focum excipere, radios in situm paral­lelen redigere, et objectum pro ratione focorum amplificatum oculo exhibere. Id quod die 15 Mail anni hujus re vera exper-tus sum adhibito speculo metallico, quod olim Leitmannus, pro tubo Nevtoniano construendo, paravit. Primum hoc tentamen, cum felicius, quam sperarem, successisset; non tantum magno mihi solatio, ex morbo gravissimo revalescenti, fuit; verum etiam vires et animum auxit ad majorem et meliorem istiusmodi machi-nam astronomicam construendam, in quo opere exequendo, quan­tum effeci, spectandum huic celeberrimo coetui exhibeo.

 

 

Post delineationem et descriptionem novae hujus machinae astronomicae recensenda hic sunt necessario, quae hucusque in tubis catadioptricis Nevtoniano scilicet atque Gregoriano desi-derari mihi videntur, ad res coelestes meliore cum successu armato oculo contemplandas. Denique illa commoda subjungenda sunt breviter, quae ex hoc invento sponte resultant.

Ad speculi minoris accuratam et speculo objectivo aptam ephaericitatem obtinendam requiritur summa artificis industria, quae si praeter difficultatem conficiendi ipsum, ansam, cui anne-xum in axi tubi haeret, cochleas, quibus in situ requisito sisti debefc, consideres, plus laboris et circumspectionis requirit, quam reliqua omnia, quae ad tubum construendum et movendum necessaria sunt. Hinc cum hujus artis periti pauci, et simul ad rem attenti reperiantur; mirum non est, tubos catadioptricos esse raros; ideoque caros, ita ut non quilibet, rei astronomicae deitus, ejusmodi machinam sibi comparare possit, unde magnum obstaculum successibus illorum oritur; et quod maxime dolen-dum est, fit istud nostro aevo distinctissima de astris doctrina illustrato.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика