Tertio scientiae
naturalis gnarus nemo ibit inficias, radios, a corpore quocunque
reflexos, quantumvis
politissimum sit, non omnes reflecti, sed partem eorum hebefactam, sive, ut
ita dicam, emortuam, non reverti. Unde minorem a speculo reflectente copiam
radiorum, quam quos receperit, redire, claritati objecti derogari, omni
caret dubio.
Consideremus, quot
adaequatae figurae et regulis opticis respondentia conficiantur majora
objectiva specula? nullum; ipso-rum artificium testor fidem. Nam 1) nunquam
desideratam
pro-ducunt focorum distantiam. 2) Radii collect! in foco Semper ampliore
comprehenduntur
circulo, quam secundum calculum esse deberent. 3) Plerumque sunt distorti
ita, ut ab axe coni sectiones radiorum contemplando, plerosque anulos tum
vivi-diores tum obscuriores invenias, manifesto indicio superficiem speculi
objectivi non ubique eandem habere sphaericitatem, et radios circa focum
debere esse confusos. At speculum minus, in quo conficiendo majora
committuntur vitia, confusos ab objec-tivo speculo radios magis
confundit; imagines
reddit multo obscuriores, quam quae ex theoria prodire deberent.
Notissima est
applicatio speculi minoris, debilis, delicata, prona ad declinationes et
situs detortos, quae omnia sine arti-fice ipso vix aut ne vix quidem corrigi
possunt. Unde fit, quod magni pretii hujusmodi instrumenta sine usu et fructu
jaceant.
Denique a qüolibet motu
producitur in speculo reflectente, praesertim in tubis majoribus, quaedam
tremulatio. Motüs autem ad persequendum cursum sideris observandi est
necessarius;