lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 276


Перевод М. В. Ломоносова

 

 

Quotiescunque stupenda naturaeopera animo perpendo, Audi­tores, ea semper opinione ducor, quod nulluni eorum tarn horri-bile, nullum tarn infestum et nocens sit, quod non utilitatem, non voluptatem etiam pariat. Ita enim jucundis adversa divino con-silio juncta esse videntur, ut adversi contemplatione acceptior jucundi usus redderetur. Horremus aestuantis aequoris fluctus; sed venti, qui id exasperant, onustas opibus naves ad optata devehunt littora. Intolerabilis plerisque est hiemis nostrae rigor, , nobisque ipsis non raro gravis; verum eodem pestiferi halitus, succique et morsus virulenti cohibentur. Quamvis autem latent nos saepius profecta ex adversis commoda, quibus in vita frui-mur; nihilo minus tarnen vera et magna sunt. Sic per tot saecula terrorem duntaxat incutiebant mortalibus fulmina, nec aliter quam flagella irati Numinis timebantur. Verum beata novis naturalium arcanorum revelationibus aetas nostra hoc solatii nobis nuper attulit, ut plus clementiae, quam irae coelestis inde effundU scientiae naturalis opera sit intellectum. Starent nudi montes et campi, sine arborum et herbarum honore, sine Horum splendore, sine fructuum ubertate; non flava Ceres nutantibus aristis plena horrea sollicitum juberet colonum; omnia haec commodis de-fuissent, nisi fulminea electricitate gravidae nubes tardam plantarum germinationem frugifera pluvia et geniali quadam aura animarent.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика