lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 284


Antiquas vero narrationes recentiora confirmant exempla: videmus enim novas insulas hoc saeculo in mari natas, quarum clarissima est, quae inter Cyclades, anno 1707 die 23 Martii, in vicinia insulae Santoriniae dictae, terrae motu emersa est mari, primo tanquam scopulus; per quatuor autem sequentes annos ad aliquot milliaria crevit.

 

 

Non hic vero prolixus et disertus esse volo in deplorando Peruani regni capite, celeberrima urbe Lima; non in fato durissimo inclytae Olisipoonis in animis vestris repraesentando. Quid enim urbium ruinas terrae motibus eversarum memorem; cum plena sit eviden-tissimorum documentorum facies totius terrarum orbis. Ubicunque enim petreos montes ruptos vides; vestigia ibi terrae motus exi-stere non dubita, eo atrocioris, quo asperioribus horret rupibus.

 

 

Adtantos effectusperpetrandossufficientem causam quaerendo . tutius philosophari videntur mihi ii, qui eam in ipsa terra investi-gantur, missis Babyloniorum placitis, qui omnia haec vi siderum fieri existimarunt. Et quamvis Plinius non pauca in eorum favo-rem videatur commemorasse; atque ea, quae ex nutatione centri gravium (siqua a reciproca coelestium corporum actione proficis­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика