lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 290


aut Iapidis fere invenies, quod frictione odorem sulphuris non ■edat, eoque praesentiam illius non arguat.

Mirabitur quis sulphureum subterranei ignis alimentum per tot saecula, quibus tarn multi hiatus flammas excitant, non esse con-sumptum? At ex quantitate sulphuris e terrae gremio exacti judicare fädle potest, quam ingens apparatus intus recondatur, ad cujus «opiam consumpti ab omni aevo per montium incendia quantitas adeo exiguam habet rationem.

 

 

Hoc tarn copiosum subterranei aestus alimentum, jure meri-toque primas in regno minerali obtinet. Etenim nil ad essentiam suam necessarium vegetabilibus aut animalibus acceptum ferre debet; nec ullum metallum sine ipso gigni claris indiciis colligitur.

 

Videtis jam, Auditores, intestini caloris in sinu terrae fomen-tum universale, ubique terrarum praesens; et jure jam expectatis, ut Vobis ostendam ipsam causam, cujus vi tanta sulphurei alimenti «xuberantia flammam concipere cogatur. Ad haec respondeo, intestino motu insensibilium partium in corporibus, adeoque in sulphure etiam, majorem produci frictionem, propter validam incumbentium corporum pressionem, quae eo major, quo pro-tfundior est Situs corporis pressi. Frictione calorem et ignem excitari potissimum in sulphure necesse est; tamque diu perdurare, quam diu continuatur ipsa pressio.

 

Qui ignis pro varia partium terrae, ad superficiem propius accedentis, indole plus aut minus viget; et copiosiore pabulo nutritus foras prorumpit, aut eo consumpto emortuus exstinguitur, vel contraria vi repressus cohibetur; donec novo sulphuris fomento «x imis subterraneis anfractibus subministrato (quod per subli-mationem sulphuris facile fieri potest) rursus vires resumit et superas in auras flammas et terrorem emittit.

Calorem igitur atque ignem in gremio terrae vigere continuo affatim intelleximus. Videndum porro incumbit, utrum ibidem

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика