lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 298


calcaria, aut cretacea inquinatus. Acidum autem constat ex acido. universali, arsenicale principium adepto in consortium. Ex his-totum, quantus est, salem, terra marique reperiundum successive. commixtum esse, multisque saeculis in tantum crevisse contendo. . At hic quaestionem mihi immmere jam sentio: unde scilicet tanta copia salis alcalini, unde acidi salini sit depromenda, quae ad tantam salis marini multitudinem constituendam sufficiat? Verum ego versa vice eodem jure quaero: quorsum tanta vis salis. alcalini, quorsum tanta copia salini acidi Spiritus, quae singula. immensa quantitate quotidie generantur, quorsum inquam depo-neretur, nisi immensa maria vastissimo sinu reciperent? Etenim si recte calculum ponere possemus, quantum ex combustis irt usum totius generis humani per totam terram lignis, ex incensis silvis, aridis solitudinibus, vicis et urbibus, quotannis, seu potius quotidie cinerum prodeat, ex cineribus vero salis alcalini pluvia eluatur, et amnibus ad maria deferatur; fatendum nobis esset, maria in alcalinum lixivium jam esse conversa. Verum tarnen. Divino consilio corrosiva haec materia obtunditur, altera in con­sortium admissa, unde ad usus nostros fit aptior. Etenim ad saturandum illud alcali et salem componendum sufficit acidum ex. fermentatione tot herbarum et foliorum per totum terrarum orbem, arsenicale vero principium ex putrefactione animalium productum. Praetereo id, quantum ex innumerorum viventium excrementis meri salis prodeat. Illa omnia pluviis eluta ex aere. et superficie terrae ad maria deportentur necesse est.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика