lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 300


Secundum locum inter absorpta obtinent bituminosa corpora, ut sunt ardesia, lythantrax, pix judaica, petroleum, naphtha, et varia succinorum genera. Haec omnia ex vegetabili potissimum regno prodiisse, ex sequentibus patet. Enim vero ardesia nihil aliud est quam humus, quae olim ex campis fertilibus et sylvis pluvia devecta ad fundum lacuum subsedit. Quibus exsiccatis, et arena adimpletis, longissimo aevo inveterata lapideam prope' duritiem induit. Mirum igitur non est in ardesia vestigia plantarum et ossamenta lacustrium et fluviatilium piscium petrefacta reperiri.

Carbones fossiles semiustis lignis saepe sibi intermistis, et post combustionem relictis cineribus et alcalino sale, datoque per destillationem oleo empyreumatico, vegetabilem suam originem manifesto indicant. Bitumina ipsa vegetabilis regni esse, eorum gravitas specifica, amaritudo picea non obscure produnt. Genesis ipsorum facile ex carbonibus fossilibus ostendi potest, qui ex vastissimis suis stratis calore subterraneo urgente exsudant, pro diversitate materiae circumsitae, diversa olea, spissa, ut asphal-tum, liquida, ut petroleum; quod tantum ad vegetabile productum, nempe oleum terebinthinae accedit, ut non raro unum pro altero per errorem sumatur, aut alterum altero adulteretur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика