lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 304


Jam ea habemus, quae ad metallorum genesin explicandam sufficiant. Eum autem in finem originem illorum demonstrare volui, ut appareat, quantum animalium et vegetabilium mixta ad metallorum productionem conferant. Incumbit porro jam nobis, ut locos ipsos, ubi metalla inveniri et fodi solent, perlustremus; quorum quatuor praecipua genera numerantur. Primas obtinent venae metallicae, quae sunt nil aliud, quam fissus montium, metallis et aliis mineralibus referti. Situs eorum est fere in infinitum varius, pro- diversa mundi plaga, proque varia ad horizontem inclinatione. Secundo loco censentur strata montium metallifera, horizonti propemodum parallela. Ad tertium genus spectant in montibus minerarum cumuli. Quartum denique genus constituunt minerae subdio reperiundae, ut sunt arenae auriferae, minera stanni Anglicana, minera ferri campestris, palustris et lacustris, quibus Patria nostra, nec non Suecia et Finnia abundanL Omnia ista locorum genera quomodo terrae motu fiant, ratio est reddenda. Ante haec autem videndum est potissimum, quomodo sint comparata illa horizontalia strata et venae metalliferae, quaque ratione oriantur.

Quando putei ad aquam hauriendam effodiuntur, diversa strata occurrere solent. Exempla habemus, quod dolendum est, pauca litteris consignata, quamvis persaepe accidant. Idcirco convertite, Auditores, animos vestros ad ripas amplissimorum amnium, quibus praesertim vastissimum hoc Imperium irrigatur, ubi repraesentabunt se Vobis, inter alia attentione digna, illa praecipitia, quae eluvio aquarum sunt effecta. Quam vario stratorum sibi incumbentium conspectu oculos detinent! Hinc colores ludunt varietate terrestris materiae, inde diversa spectatur corporum soliditas; hinc obru-torum lignorum imo sylvarum, strata constituentium, ex medio monte prominent vestigia; illinc animalium ossamenta et hominum opera e terrae gremio prospiciunt. Quae omnia ita sunt consti-tuta, ut nullibi magis natura subterranea adyta cfUEin hic Eperire videatur. Inter ejusmodi stratorum crenera ad rem nostrEm ea

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика