lomonosov-ps05

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 5 ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 5
ТРУДЫ ПО МИНЕРАЛОГИИ, МЕТАЛЛУРГИИ И ГОРНОМУ ДЕЛУ
стр. 310


Nam quando ruptis excanduit Aetna cavernis,

Ardebant arvis segetes et mollia culta

Jugera cum dominis, sylvae, collesque virentes.

 

Quid igitur mirum est, quod strata in gremio terrae occurrant, quae vegetabilia mineralibus non solum sociata, verum etiam ipsa quoque lapideam soliditatem adepta contineant. Quippe sub monte superingesto, qui longissimo tempore ex arena, cineribus et sulphureis materiis, e visceribus terrae per ignivomi montis chasma ejectis, petream duritiem acquisivit, penetrata humore lapidifero, mineras illas gignunt, atque extinctas arbores et segetes partim in forma carbonum fossilium, partim petrefactas et metallis refertas in se condunt. Aqua enim pluvia, cum montes penetrat, subtilissimas partes terrestres, ex quibus lapides coales- cunt, solvere assolet, indeque vim acquirit, alia corpora petre-faciendi, relictis in eorum poris particulis, quas antea in monte hauserat. Demonstrant id antra plurima et putei atque cuniculi metallici, ubi lapis stalactites ex lapidea concrescit substantia, quam aqua ex monte stillans aut Sudans sensim deserit.

Videtis jam formam, materiam et genesim stratorum horizon-ialium, mineras et alia fossilia gerentium, atque satis intellexistis ad ea producenda terrae motus violentiores ac eruptionem ilammae subterraneae cum variis internis corporibus requiri; accedamus nunc porro ad venarum metalliferarum productionem.

 

Postquam prostratae et arena, cineribus atque aliis e terra egestis corporibus obrutae sylvae nec non etiam campi extingu-untur; tum decursu longissimi temporis gliscens in occulto ignis flammas aliquando resuscitare nititur, aera subito expandit, sub лоѵо Strato; unde terra leviter intumescente et subsedente motu quatitur. Tandem emisso turgido halitu, gravem spirante odorem, et flammis aliquando exardescente, contrahitur in minus spatium; in Strato exesa igne materies deprimitur; superincumbens campus in factam labitur cavitatem. Hinc valles et montes exigua decli­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика