hunc celebrare; rursus per
vastissimos Asiae
tractus campestres inco-las equitare alacres, missisque mira arte sagittis
indicare, quam promti paratique sint eas super bestes Dominae suae
rundere. Quamvis
autem humanae conditionis ratio haud patitur, nos tarn sublime evehi, tantique
spectaculi varietate recreari, tarnen mente exsurgimus, et publica gaudia
usquequaque animi oculis contuemur. Qui praesertim ad antiquam Imperantium
sedem, expectatissima praesentia Serenissi-mae Imperatricis illustratam
respiciunt. Saepius animus noster, per' lustrata solemnium varietate, qua
felicissimum Russiae Imperium hodie exornatur, ad Augustam convertitur, et
disseminata passim gaudia in serenissimo Illius ore sociata reperit. Ex hoc
enim veram pietatem delicias Ecclesiae, ex hoc masculum vigorem militaris
incitamentum virtutis, ex hoc dementem justitiam exemplum judicum, et
miserorum solamen, ex hoc sapientiam futuri providam et consciam, remoti
etiame longinquo lucem suam nobis offundere sentimus; hoc absentes ut
prae-sentes colimus. Sed quis attentiore mentis oculo sanctissimos Illius
vultus contemplatur, quam haec, quae ad propagandas in Russia optimas artes
atque scientias a Petro Magno fundata est, Academia, incredibili
munificentissimae Ejus Filiae Liberalitate restaurata. Non sylvae, non montes
interpositi abscondere valent Divinam Ejus Faciem, quae animis nostris infixa
est. Obversatur nobis vividissima imago suavis-simi oris, erectos nos esse
imperantis,
et oculorum mitissime nos inspectantium, et munificentissimae
manus, prosperitati
nostrae sub-scribentis. Exsuscitare nascentes Musas erogando largissimos
sumptus, stabilire earum securitatem scriptis consentaneis legibus, munire
singulari gratia in propriam receptas tutelam, patefacere illis ad se
liberiorem aditum, demandata earum cura intimorum suorum procerum
benevolentissimo, est amplissimum beneficium, cujus memoria nulla oblivione
ex animis nostris delebitur; pro quo, adhibito summo ad propagandas optimas
artes atque scientias studio, et ornando munifi-centissimam Dominam, laudibus
re ipsa et animo gratissimos hos testari debemus. Quo autem magis tempore
aequum est ad agendas optimae Principi gratias nos excitari, quam solemnissima
hac die, Imperio Russiae mascula virtute Illius suscepto illustrissima, ubi
singulari gaudio nostro publica celebratio conjungitur. Non se capit