lomonosov-ps08

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 8 ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 8
ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ
стр. 265


nostrae iram, et impetum fulminei Ejus militis. Denique eo angustia-rum erant compulsi atque coacti, et victore exercitu ita claudebantur terra marique, ut, si non magnanimae Victricis lenitas Ulis saluti fuisset, tum nemo eorum mortem effugisset, nec nuncius quidem tantae cladis superfuisset, qui omnium interitum domi prius referret, quam celeberrima Principis nostrae fama id divulgaret. Haec victoria eo fuit maxime memorabilis, quod et Mars ipse mitissimum Princips nostrae ingenium imitari, et humano sanguini parcere videretur, et tota Europa judicaret Russiam non bello cum hostibus decertasse, sed solum temeritatem ' poena affecisse. Res sermonibus gentium est percelebrata. magnanimitatem propriam Principis nostrae esse virtu-tem, qua erga infensissimos etiam hostes suos utitur, cujusque ante devictos et confusos externos, etiam erga domesticos inimicos magnum exhibuit specimen. Confugit in sinum Illius conturbata Russia, et voce lectissimorum filiorum suorum sie fidem et amorem suum testata est: Recipe me maternos in amplexus Tuos; capesse haereditarium seeptrum Tuum, et Patria virtute animata omnibus obstaculis esto major. Pone fiduciam in Deo, qui justae Tuae causae et salutaribus coeptis aspirabit; pone fiduciam in Те ipsa, quae unica es legitima haeres, et Filia mei Sideris; pone fiduciam in me, quae, quidquid firmamenti ac virium habeo, saluti et gloriae Tuae propugnandae impendam, perque concisa hostium Tuorum corpora viam ad solium Tuum recludam. At magnanima Princeps maluit potius haereditate Sua ad tempus privari, quam illam adire profuso sanguine. Tandem vero periculo et nutatione Patriae coacta magis, quam Maiestatis desiderio mota, accedit ad gubernandum, seu verius ad conservandum Imperium. Constituta in summa rerum omnium potestate, in eos, qui Patria haereditate Ipsam excludere, qui nefaria insectatione affligere, et impudentissimo fastu contemnere non dubitarunt, quamnam vindic-tam exercet? divina lege atque humana, optatisque Russiae civium ad acerbissimos cruciatus, ad atrocissimam mortem condemnatos, tantum a serenissimo conspectu suo vult esse remotos, et qui vita indigni judicati sunt, licentiore solum vita privatos vivere jussisse contenta est, et hac moderatissimi animi gloria magnum suseepti Impe-rii atque heroicum facinus majus reddit atque illustrius. Haec autem

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика