lomonosov-ps08

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 8 ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 8
ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ
стр. 267


quamvis laetissimis oculis videt suos subditos carissima, quam Ulis attulit, расе frui; verum tarnen etiam futurae eorum indolentiae prospicere non desistit; tuetur illos explicato terra marique exercitu, eosque, qui armati nobis sunt impares, animo bellum gerentes acutissima mente observat; scrutatur profundos cogitationum reces-sus, ubi placida quiete clandestinus dolus adumbratur; expendit praeterita, praesentia discernit ac praevidet futura. Itaque si quis prosperitati nostrae invidens eo insolentiae furorisque processerit, ut amantissimam pacis Principem nostram excitet ad iram; пае ille, sive interfuso mari, sive vastissimis amnibus, aut denique montium praecipi-tiis defenditur, vigilantissima Illius cura omnia persapienter provisa experietur, indignationemque Ejus sendet ita, ut poena perculsus, interceptum esse таге, exaruisse amnes, et montes in apertas planities subsedisse, nec classem Russiacam, sed terras nostras sibi illatas arbitretur. Fruere suavissimo otio tuo, carissima Patria, et sub auspiciis sapientissimae Autocratoris Tuae tranquillissimi seculi utere deliciis. Quam secura est felicitas tua? Quanto multis aliis populis es beatior? Quidam enim luctu perditi fumantes urbium ruinas respiciunt; tu vero surgentia ad nubes magnifica tecta laetis metiris oculis. Alii concitatam civium multitudinem dies noctesque stricto ferro concursare, et germanum sanguinem per viarum compita profundere, trepidantes spectant; tibi vero unanimi obedientia conjunctissimi communis omnium Parentis et Dominae filii augent ornamenta. Plerique interrupta mercatura, disturbatis opificiis, desertaque agricultura, fame confecti algent; at tu apertam undique mercantibus viam, patentes portus, foraque ditissimis mercibus plena habes; tibi artes atque scientiae vernant, tibi horrea frugibus exube-rant. Alii denique quamvis belli strepiti ac horrore jam liberati sint; luctuosa tarnen vestigia hostis sui exhorrent, et ferocissimus illius adspectus adhuc illis ante oculos versatur: te autem in secundo vitae sine ulla offensione cursu nec per somnium oblati proeliorum terrores turbant. Haec carissima, sanctissimaque otia sapientissimae tuae Principis cura tibi fecit. Illius Providentia atque consilium äuget tuas opes, afficit te publicae concordiae voluptate, locupletat imperturbata agricolarum mercatorumque diligentia, exornat jucundissima расе, et

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика