lomonosov-ps08

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 8 ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ

 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 8
ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ
стр. 270


non solum ad hanc societatem, non tantum ad consecratam studiis hanc juventutem, sed ad cujusvis ordinis atque conditionis cives, totumque Russiarum Imperium, atque adeo ad Universum genus humanum spectat. Quandoquidem non solum nos, sustentati Augustae liberalitate, quidam in perscrutandis naturae mysteriis, mirabilibusque operibus sapientissimi Creatoris contemplandis, operam nostram collocamus, alii instituendo studiosam juventutem, germinantem jam segetem, laboribus nostris responsuram, laeti sentimus; non solum discentes largitate Autocratoris nostrae nutriti, omnibusque necessitatibus provisi, unice litterarum studio invigilare possunt; verum publica felicitas proponitur. Non locus est ullus in Russia, a Petro illustrata, ubi non fructum ferre possint scientiae; non homo est unicus, qui non commoda sibi ab illis praestolari queat. Quid sanc-tius quidve magis salutare esse potest, quam perpendendo Dei opera, altissimam gloriae ejus sedem mentis oculis contueri, ac majestatem, sapientiam et potentiam ejusdem depraedicare? hunc autem in finem patefacit Astronomia vastissimum ejus opificium, mundum hunc adspectabilem, et stupendorum illius operum multiplex artificium ostendit Physica, atque uberrimam materiam offert ad cognoscendum et celebrandum Creatorem ex operibus ejus. Quid utilius humano generi est ad communicanda mutua commoda, quid navigantibus tutius, quid magis commodum peregrinantibus, quam novisse situm locorum, fluviorum cursum, distantias urbium, amplitudinem, uberta-tem et confinia regionum, mores, consuetudines, regiminaque populo-rum? haec clarissime ostendit Geographia, quae universi terrarum orbis vastitatem uni conspectui subjicit. Quid ardentius militares animos ad splendida facinora et ad Patriam ab hostium impetu strenue propugnandam accendit, quam magnorum exempla Heroum? horum vero memoriam repetit Historia atque Poesis, quae vivis coloribus depicta praeterita, ut praesentia ante oculos sistit; utriusque beneficio celebranda magnorum Principum facta ex voracissimis invidiosae vetustatis faucibus eripiuntur, Quid excellentius mente concipi potest, quam id, quod dirigit rationem, rectam monstrat voluntati viam, compescit affectus, et naturae atque civitatis leges firmat? at id Philosophia praestat. Quid homini vita sua est carius,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
Нагиеву предложили сыграть Остапа Бендера
Как сообщает "Газета.ру", Нагиев сообщил, что сейчас ему предложили новый проект, где он сможет сыграть Остапа Бендера.
Рита Ора сбегает с вечеринки в клипе «Let You Love Me»
Рита Ора выпустила клип на первый сингл «Let You Love Me» со своего нового альбома.
Объявлен третий сезон новых «Утиных историй»
Компания The Walt Disney продлила перезапуск анимационного сериала «Утиные истории» («DuckTales») на третий сезон, премьера которого ожидается в грядущем 2019 году.
Сергей Шнуров ответил на критику клипа «Цой»
Новый хит группировки «Ленинград» стремительно набирает просмотры, однако хейтеры буквально атаковали Сергея Шнурова нелестными отзывами о клипе на песню «Цой».
Седьмая часть новогоднего фильма «Елки» станет последней
Седьмая часть новогоднего фильма "Елки" станет последней и выйдет на экраны российских кинотеатров 27 декабря, сообщает пресс-служба фильма в пятницу.
Кинофестиваль «Меридианы Тихого» официально открылся во Владивостоке
На Приморской сцене Мариинского театра во Владивостоке стартовал XVI ежегодный международный кинофестиваль «Меридианы Тихого», сообщает 21 сентября корреспондент ИА REGNUM.
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика