lomonosov-ps08

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 8 ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 8
ПОЭЗИЯ, ОРАТОРСКАЯ ПРОЗА, НАДПИСИ
стр. 273


annuere, nec dorm vult aspernari; tarn fortes, tamque magnanimos, si hostes illorum conterere atque confundere apud se statuit; tarn sapien-tes, si prosperitatem eorum amplificare instituit; tarn denique mansue-tos, tarn dementes, tamque liberales, si illos consolari, multiplicare atque opibus cumulare destinat. Friere itaque tot divinis muneribus, clementissima Princeps, et beneficentissimo ingenio Tuo oblectare. Quocunque serenissimos Tuos oculos circumfers, ubique explicatas subditorum Tuorum frontes, ubique animi Tui generositate salutem consecutos, et per solam clementiam Tuam spiritum suum ducentes, ubique largissimis Tuis beneficiis ornatos atque elevatos conspicis. Tota septemtrionis regio, quamvis quolibet tempore, praesertim tarnen celeberrimo isto die, post elapsam fertilissimam aestatem, decurrente beatissimo autumno, a terra ubertate, a mari divitiis, undique felicitate Tua affluens, concordissimis feriantium populorum vocibus gloriosis-sime susceptum Patrium Sceptrum Tibi gratulatur, atque illos plausus, quos tunc inopinatum gaudium et ardentissimus amor tulit, creberrime repetit. Devotissimus vero amor noster et gratissimus animus quamvis nulla dicendi vi nulloque eloquio exprimi possit; verum tarnen, quan­tum in nobis situm est, id testari muneris nostri ducimus, praesertim cum persuasum habeamus, Deo atque iis, qui vim et numen illius in terris tenent, puram devotamque mentem magis acceptam esse quam meditatam orationem.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика