lomonosov-ps09

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 9 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 9
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ
стр. 15


к тому материй и сосудов, но и все окрестности, которые надобны быть покажутся, а в нужных случаях для лучшего изъяснения присовокуплять рисунки, а все сие предлагать Академии Наук в форме химического журнала по каждую четверть года.

Академии Наук адъюнкт Михаила Ломоносов

5

1745 ОКТЯБРЯ 25. ПРЕДСТАВЛЕНИЕ В АКАДЕМИЧЕСКОЕ СО­БРАНИЕ О ПОСТРОЙКЕ ХИМИЧЕСКОЙ ЛАБОРАТОРИИ

Viri clarissimi.

Postquam absolutis studiis Academicis ex Germania in Pa-triam redux in Adjunctorum numerum illustris hujus Academiae relatus fuerim, id praesertim in votis habui, ut Scientiam Chy-micam unice excolere mihi liceret. Idcirco anno 1742 mense Januario et a. 1743 mense Majo, denique Martio mense anni currentis Cancellariam Academiae hujus rogavi, ut Laborato­rium Chymicum aedificare, atque ea, quae ad praxim Chymi-cam exercendam necessaria sunt, comparare curaret. Votis tarnen frustratus, sola librorum Chymicorum lectione atque speculationibus occupari hunc usque in diem cogor. Cum vero professionis Chymicae munus jam in me sit collatum, unde officii mei esse censebitis si de Laboratorio Chymico exstruendo eoque omni apparatu locupletando meam sententiam Vobis pro-posuero. Quamvis autem non exigua pecunia ad hoc opus re-quiratur, nullus tarnen dubito fore, quin necessarii ad id sump-tus e fisco Imperiali concedantur. Spem facit clementissimae Autocratoris Nostrae liberalitas, praesertim cum nuper ad Obser­vatorium Academicum uberiore supellectile Astronomica locu-pletandum sufficientem pecuniam designare voluerit. Nec id sane ad scopum attingendum exiguum conferre mihi videtur, si proponatur experimenta Chymica non minus scientiae natu­rali lucis, Reipublicae utilitatis et Academiis gloriae afferre, auam alias artes atque scientias, idque exemplo celebrium Aca-demiarum confirmetur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика