lomonosov-ps09

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 9 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 9
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ
стр. 403


erudito. Affert et exemplum, Suecum Ihre appellatum praestan-tiorem fuisse in explicandis veteribus Germanicis codicibus quam Germanum Wachterum. Quasi vero lingua moderna Suecica minus affinis esset antiquae Teutonicae quam hodierna Germa­nica. Certe hoc in casu Suecus et Germanus de majore erudi-tione, non de majore cognatione veteris illius sermonis certare possunt. Imo vero Suecus, cum forte magis affinem se veteri­bus Teutonibus esse contendat, sine offensione sua non poterit le­gere haec Schloezeriana. Aliter equidem, de antiqua lingua Slavica et de se ac de indigenis Rossis eruditis cogitare debet Schloe- zerus, nempe secum recognoscere, nullam ex familia Slavicarum linguarum sibi esse vernaculam, non dico a se excultam, seque esse » novitium adhuc et tyronem in Rossiaca, e contraria vero parte ante oculos ponere aliquem nostratum a primis incunabulis com-muni Rossiaco sermone et Slavicis litteris imbutum, provectiore autem aetate omnes fere libros antiqua Slaveno-Moravica lingua conscriptos et in cultu divino usitatos diligentissime perlegisse. b in succum et sanguinem convertisse. Denique omnes dialectos provinciales hujus Imperii, verba item in aula, inter clerum et plebem usitata distinctissime pernosse; insuper nec Polonicae linguae et aliarum Rossiacae sororum esse ignarum. Non dico, si prae reliquis suis civibus singularem laudem propter univer­sarum Rossiacarum litterarum culturam in patria acquisiverit. « Nonne praeceps et insolens censendus est, d si huic ille se aequi-parandum esse contendat? Sed habet Schloezerus, unde omnes defectus resartiat, nempe bibliis Slavicis in evolvendis Rossia­cae historiae monumentis loco locupletissimi dictionarii utitur. At certe ignorat, quantum Chronicorum Rossicorum dictio differat ab antiqua Moravica, in quam versa est olim Sacra scriptura. 6 Rossiacam enim dialectum tunc aliam fuisse produnt

a В черновике зачеркнуто advenam hic.

Ь В черновике зачеркнуто notatu digna exscripsisse.

c acquisiverit вместо зачеркнутого в черновике meruerit.

d В черновике зачеркнуто qui talia audeat.

e В черновике зачеркнуто Kiowiensis enim dialectus.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика