lomonosov-ps09

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 9 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 9
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ
стр. 427


283

1746 АПРЕЛЯ 28. ПРЕДСТАВЛЕНИЕ В АКАДЕМИЧЕСКОЕ СО­БРАНИЕ О ПРИВЛЕЧЕНИИ СЕМИНАРИСТОВ В УНИВЕРСИТЕТ И ОБ УВЕЛИЧЕНИИ ЧИСЛА УЧЕНИКОВ ГИМНАЗИИ

Viri clarissimi

Cum jam ex clementissimis Caesareae Majestatis, quae e diri-gente Senatu prodierunt, mandatis duplex solatium et emolu-mentum ceperimus, alterum nempe est, quod destinata nobis-stipendia e Status camera promptius enumerentur, quodque scientiarum et rerum ad eas spectantium cura nobis sit unice demandata, est alterum, quibus factum est, ut nec rerum ino-pia, nec angustiore in Academia jure a promovendis in hoc Imperio scientiis nos prohiberi ultro queri possimus: idcirco non nobis amplius differendum, sed jam pro virili contendendum esse censeo, ut et utilitati imperii et officio nostro satisfiat, utque celsissimus Senatus intelligat, nos non proprio suo emo-lumento et famae studio, sed utilitatis et gloriae a scientiis in hunc Imperium redundaturae impulsos desiderio, tot quere­las movisse. Quibus autem rebus id praestari posse existi-mem sequentibus capitibus illustri academicorum consessui pro-pono.

1. Utile sane et jucundum Majestati et Imperio opus patra-bimus, si dirigentem Senatum iterum sollicitando studiosos e coenobiis obtinebimus, eosque docendo et exercitiis acade-micis ad majores progressus incitando verae Universitatis Pet­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика