lomonosov-ps09

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 9 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 9
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ
стр. 539


professores, nullae electiones prorectorum, nullae dispositiones, nulla talia publica exercitia, nullae promotiones ad gradus, a nulla fere privilegia, imo prope nullae lectiones (nam illae, quae vix ineeptae et statim interruptae, mutilatae atque mancae vix lectionum nomen merentur paucis exceptis), denique ubi nulla inauguratio, quam ego quidem spiritum esse censeo, quo universitates ad progressus animantur. Quippe sine illa ignoranturb privilegia, quibus allici solet studiosa iuventus; latent nomina scientiarum quibus ea possit imbui, nec patent dignitatum gradus, quos ipsa ambire queat. Praeter haec inculcatur ab adversariis perpaueüm esse studiosorum numerum ideoque inanem futuram Universitatis initiationem. At ipsis respondeo: 1) in culpa fuisse illum, qui per tot annos Gymna­sium neglexit atque leviculis plerisque rebus postposuit, unde studiosorum numerus ad paucissimos redactus est. 2) Pudori non esse nobis a paucis numero studiosis ineipere cursum universitatem et de illis augendis serio cogitare, praesertium cum jam optima spes ex academico Gymnasio lectissimos et discendi cupidissimos juvenes vobis promittat, in quibus instituendis studia vestra de meliore nota Patriae commendare potestis. Nam non ut ante haec per amplissimam civitatem dispersi discentes maximam partem temporis longam viam terendo, aut parentibus domi serivendo consumunt, aut malis exemplis sedueuntur ad vitam perversam, non famelici, non laceris vestimentis et ab omni amore discendi alieni algent, sed communitate vivendi sociati, decenter vestiti, atque suffi-cienter nutriti, omne tempus litteris impendere possunt et impendunt. c His consideratis, viri clarissimi, decernite de hac utilitate Patriae de vestris DroDriis commodis ataue de illa Gloria et eratia quam ex propLtis in hoc imperio scientiis consecuturi estis/

a Зачеркнуто in aliis. Ь Зачеркнуто nomefn]. c Зачеркнуто sine ulla egestatis timore. Зачеркнуто quam vobis.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика