lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 91


necesse esta ut legibus convenientibus haec inhibeantur, illa praemiis afficiantur.

6. Inter distribuenda munera, sive officia Academicorum, praesertim vero inter classes atque (departament) servanda est proportionalis aequalitas, ne plus operae atque sumptuum adhi-beatur eo in loco ubi minus requiritur, et contra ubi plus re-quiritur minus adhibeatur. Alias enim Status Academicus non absimilis erit morboso corpori, inaequali partium nutritione de-formato.

7.     Cum in hoc praeclaro instituto summa rerum in scien­tiarum cultu earumque progressibus unice promovendis consis-tat, sollicite praecavendum est, ne conjuncta seu admixta externa et ad forum academicum minime pertinentia, ea in quibus cardo scientiarum vertitur, quodammodo retardent, obscurent, aut pror-sus suffocata extinguant.

8.     Disposito rite statu Academico legibusque sancitis opor­tet omnia rigoroso examini exposita expendere, ne sensus ali-cubi ambiguus varias adversas sibi ideas et expositiones ad-mittat.

 

§ 2

Positis ante oculos hisce principiis considerandus venit Sta­tus praesens totius corporis Academici, et quidem primo par­tes illius principales, ut sunt:

1.    Collegium professorum et adjunctorum qui constituunt Academiam scientiarum proprie sie dictam.

2.     Universitas, quae consistit ex professoribus docentibusb et auditoribus, sive ex professoribus et studiosis.

 

3.     Gymnasium ex . praeeeptoribus et diseipulis conflatum.

4.     Bibliotheca et Technophylacium.

 

a Зачеркнуто ut" pro ratione meritorum praemia, pro re nata vero ad~ missorum poenae et cautelae constituantur.

b Вместо зачеркнутого doct lectoribus.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика