lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 92


5. Academia artium, ut vocant, quae constat ex quibusdam
artificibus et discipulis, quo etiam varia opificia spectant.

6.     Typographium et bibliopolium.

7.     Camera geographica.

8.     Laboratorium mechanicum sie dictum.

9.     Expeditio novorum publicorum.

10. Opificina pro compingendis libris.

11. Cancellaria Academica, omnium Horum summum tribu-
nal.

 

§ 3

Perspectis his et sollicite perpensis et inter se collatis pa-tet: 1) corpus Academicum parum convenire cum constitutione aliarum celebrium in Europa Academiarum, quod pugnat cum prineipio secundo. 2) Admixtis et admissis in idem corpus eru- ditorum hominibus alieni fori, imo idiotis, quorum animi pror-sus in alias res quam ad scientiarum progressum intenti sunt, non aliud quid expectandum esse potest, quam invidia, rixae, odia, ea vero quantum degenerant omnia ab eo, quod prinei­pio quarto praescribitur. 3) Ea, quae ad captum vulgi sunt, magis arrident, majori attentione considerantur, quam quae al-tioris sunt indaginis. Unde omnia quae scientiis apponun-tur plebi plausibilia, re tarnen vera parum illis cognata sunt, ipsarum scientiarum dignitatem infringunt. a Haec singula cum re ipsa experta sit Academia scientiarum, alienis et pere-grinis rebus oppressa et prope suffocata; resecanda et re-movenda ergo sunt ab ejus consortio omnia, quae commo-dis et profectibus scientiarum obstant; reliqua rite et congrue disponenda.

 

a Зачеркнуто Unde fit, ut chalcographicae imagines, sigilla lapillis incisa, Hbrorum splendida externa forma et similia majoris habentur, quam vel optimi academicorum ingeniorum foetus, quo prineipium septimum summe offenditur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика