lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 94


randa omnino videtur а corpore Academico artium tractatior praesertim cum in hac eadem urbe, alia instaurata sit Acade­mia artium, multis parasangis antecellens Uli, quae apud nos nomine potius, quam re ipsa gaudet. Optime artibus consultum esset, si utraque consolidata in unam, conjuncta opera officio suo incumberet. Hoc quoque conveniret cum optimis exemplis exterarum regionum.

2)     Impressio et venditio librorum ad constituendam Acade-miam non plus confert, quam fabrica, ubi charta conficitur, pa-riter necessaria ad faciendas juris publici eruditorum lucubra-tiones, ac typographeum aut taberna libraria. Nec exempla produci possunt ubi celebris aliqua Academia scientiarum aut universitas librariorum victui infensa lucrum eorum prae-ripiat. a

3)     Quid Musis cum vili lucello, quod ex editis novis publi-cis acquiritur cum detrimento veri quaestus in scientiarum suc-cessibus? Junctum hoc negotiolum cum impressione aliarum re-rum quoties turbavit et impedivit litterarum progressus? Etenim cancellaria apud quam hucusque est summa rerum academica-rum, quoties coacta erat, posthabitis scientificis omnes atten-tionis vires consumere in accurandis eis, quae a Summo Senatu, ex Collegio rerum exterarum et reliquis tribunalibusb mittuntur in Academiam in varias linguas transferenda, praelo subjicienda et publica distribuenda etc. , quae quidem per se bona et neces­saria sunt, Academiae tarnen onerosa, imo vero non raro pro­brosa sunt. Si in versionibus, si in eligendis novorum articulis

 

a Зачеркнуто Imo vero illustris Berolinensis quamvis sumptibus re­giis destituta lucubrationibus suis sustentetur, caret tarnen proprio typo-grapheo et bibliopolio, eo contenta, quod typographi pro ejusmodi operibus solvere solent. Nosne igitur, qui tanta munificentia principum fruimur, quaestui magis quam litteris inienti et mercatorum negotiis implicati, vera nostro muneri obeundo surripi pretiosissimum tempus patiemur? На полях против этого отрывка рукой Ломоносова написано Haec superflua vi-dentur Fischero, Braunio, Kotelnikovio.

b Зачеркнуто imo vero ab ipsis Augustis.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика