lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 95


aliquid committitur, plerique enim scientiarum dignitatis non bene gnari, ipsis imputare solent, quod ab illarum foro prorsus alienum est.

4) Vile denique illud opificiolum compingendi libros versa-tur inter Musarum subsellia; imo vero plerosque magis externa librorum facies afficit, quam ipse litterarum decus. Hoc abusi sunt quidam jactando et laudibus efferendo potius compactores librorum, quam eorundem auctores; ostentantes ipsorum cura artem istam in Academia fastigium perfectionis attigisse: de praerogativis litterarum pisces sunt. Et haec perversitas eous-que progredi ausa est, ut compactori librorum commodum do-micilium in aedibus academicis datum sit, despectis proh dede-cus!—et posthabitis scientiarum maxime necessariis partibus, cujusmodi est physica experimentalis, ad quam exercendam ad juventutem in scientia naturali instituendam necessaria instru­menta per tot annos locum non invenerint, ubi tuto conserva-rentur, non dico ordine disponerentur, adhiberenturque in usus optimos.

Раиса ex infinitis incommodis haec monita sufficiunt, ut inde persuasum habeamus scientiarum progressus, dignitatem et tran-quillitatem stare non posse, nisi memorata impedimenta ab Ulis removeantur et pura litterarum studia in optimum consortium unita atque rite adornata, disposita, stabilita jugi libertate et felicitate fruantur. a

 

§ 6

 

Venimus jam ad summum tribunal Academiae, quod nunc in praesidem et cancellariam collatum est. Hoc cum maximi sit momenti, in quo cardo rerum academicarum vertitur, perspi- ciendi sunt primo hujusmodi regiminis effectus, quos experta

 

a Зачеркнуто Id autem sequenti ratione expediri posse non dubi-tatur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика