lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 96


est Academia; deinde consideranda sunt exempla exterarum Aca-demiarum; denique videndum est, quid hac de re sit statuen-dum.

Effectus, quos vera et stricte sie dicta Academia, sive eru-ditorum patres et cives, non sine dolore experti sunt, hi animis eorum insident.

1) Cancellaria ab initio semidoctis (quod etiam —proh dolor — legibus confirmatum est) constabat qui in doctissimos jus exer-cebant, et quod maxime pudendum est, idiotae cancellariae se-cretarii, qui ruditer russiaco stilo uti possunt, votum et sessio-nem in hoc tribunali affectare audent. Quo perventum est eo, ut quamvis in posterum ex Academicorum numero judices ibi­dem constituti sint, nihilominus tarnen pars contraria praevalet maximo damno scientiarum. 1

a Зачеркнуто Nihil autem tarn absoniim esse potest, quam ubi praeci-pitur faciendum id, quod a praeeipiente ipso non intelli^itur. Ejusmodi exem-plo cancellaria Academiae triginta circiter annis innotuit, cum semidocti praestites et idiotae subalterni administri eruditis fuerint onerosi, infensi, injurii.

2)    Notum est quam damnosa res sit imperium inimperio. Nempe ubi su­balterni etiam jus habent exercendi judicia independentia a praepositis, ut fit in conventibus Academicis, quorum pronunciata aequi bonique consulere debet ignorantia cancellariae; quid enim boni exspectari potest inde, ubi altera pars potest, sed non videt, altera pervidet, sed non potest, quo ut-riusque voluntas labefactatur, successus retardantur, imo vero prorsus prae-cluduntur?

3)    Non solum cancellariae semidocti praestites, imo etiam inferioris con-ditionis administri auetoritate et absentia praesidum abusi non parum eru-»ditorum Collegio nocuerunt.

ъ 2 написано вместо зачеркнутого 4.


2)" Iidem nullam occasionem praetermiserunt auetoritatem suam atque otium litterarium professorum rumoribus urbis anteposi-tum suum in commodum convertere, Aulam et domos illustres circumvolitando umbrasque scientiarum pro scientiis ipsis ven-ditando et obtrudendo, nempe imagines chalcographice expres­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика