lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 97


sas, sigilla lapillis incisa, libros concinne compactes, thermo-metra et barometra, horologia solaria, et alios ejusmodi alieni laboris et ingenii foetus sumptibus academicis fabrefactos dono offerentes, seque ipsos nunc litteratos de meliore nota commen-dantes.

4) Cum scientiarum splendore et meritis se cum Academicis aequari, nondum eos antecellere posse, sentiant et sunt tarnen praestites, aliam viam ad praerogativam sibi acquirendam ingre-diuntur. Cognitis enim eruditis eorum controversiis, quae alias amice componi solent, in usus suos illas convertunt; nempe hos-tiles utrique parti inspirant animos; juniores praesertim irritant contra seniores; excitant rixas et querelas; indeque occasione arrepta, rumores spargunt, musis noxios, eos damnando potius qui meritis suis illorum arrogantiae obstare magis videntur se­que prorsus necessarios ad quietem in Academia servandam praedicant.

6) Non commemoro, quid tarda, saepius etiam recusata cum descectu salarii numeratio pro Academicis, quid defectus libro­rum et instrumentorum scientiis promovendis necessariorum ali-aeque offensiones conventui Academico factae a cancellaria damni intulerunt. Quo factum est, ut in externas usque regiones, oculatis testibus, nempe tot ejectis injuria membris fama divul-gavit ejusmodi eruditorum hic conditionem. Neque mirum equi-dem esse potest, non solum indigenarum neminem virum hones-tiorem liberos suos in Academiam nostram erudiendos tradere velle; verum etiam exteri eruditorum vocati in numerum Aca­demicorum amplissimo salario oblato, Petropolim idcirco adire recusant.

Cum autem exempla Academiarum in reliqua Europa florentium intuemur, aliam prorsus invenimus rerum faciem. [Quandoquidem ipsemet Academicorum coetus sibi judex. Nemo arbiter ex foro-alieno admittitur ad dirimendas eruditas disceptationes ex semi-doctis. Non ad januam cancellariae exspectant permissionem ingrediendi ut id, quod quaerant, obtineant. Non supplices pro-fessores exspectant numerationem salarii ab idiotis alto superci-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика