lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 101


regionibus confluxum studiosae juventutis pollicentur. Verum ut laudabile exemplum aliarum universitatum imitemur, ubi munifi-centia principum studiosi litterarum juvenes aluntur, non possu-mus numerum aliquem non ponere, qui sumptibus academicis sustentati unice lectionibus professorum auscultandis et scien-tiis excolendis incumbant. Quamvis autem pro amplitudine im-perii, pro paucitate universitatum coetus studiosorum ex publi-cis fsumptibus alendorum ad aliquot centa extendi augeri de-beret; non tarnen aerarium academicum id feret, satisfactum ergo primis initiis erit, si quadraginta capita studiosorum con-stituantur.

§ 9

Universitatis nutrix seu penu atque promptuarium est Gym­nasium academicum. In hoc alenda est tenerior aetas disciplinis-que scholasticis imbuenda, ut idonea evadat sublimioribus in Universitate studüs capiendis. Duplicatus minimum numerus re-quiritur ratione studiosorum ejusmodi juvenculorum; scilicet octogenarius, qui impensis academicis sustentabitur. Nec de-erunt, ut et fit, quibus parentum cura et sumptibus prospicie-tur.

Classes studiorum scholasticorum dividantur ut nunc sunt in ordinarias et extraordinarias. Priores sunt prorsus necessariae nec iis praetermissis Universitäten! attingere nemo potest. Pos­teriores eae censentur, quae quidem utiles sunt; illas tarnen praeterire possunt, qui vel annis provectiores vel ingenio tar-diores sunt; fecerunt tarnen non contemnendos profectus in Schö­lls ordinariis, ubi lingua latina doceftuvrossiaca excolitur, mathe­seos et philosophiae prima principia traduntur. Scholae, quae extra ordinem ponuntur, sunt linguae graecae, germanicae, gal-licae.

Scholae ordinariae in tres classes dispertiuntur, in infimam, mediam atque superiorem; extraordinariae in duas, praeter grae-cam, cui unica classis sufficere videtur. En tabulam omnium scholarum et classium:

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика