lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 394


7

In meditationibus de via navis certius determinanda in pub­lico Acad. conventu ao. . . a praelecta §. describitur pendulum ■centroscopicum, et ad finem in appendice specimen observatio-num circa illius nutationes institutarum apponitur. Eae autem hunc usque in diem nempe per quinque et quod excurrit annos continuatae mutationem centri gravium extra omne dubium po-suerunt, eo quod 1) sint periodicae, 2) quod" motibus lunaribus sensibiliter respondeant, 3) quod omni anni tempore, quocunque atmosphaerae statu, atque hypocausto calefacto0, sive ante, sive post meridiem, aut etiam sine calefactione relicto, Semper similes observatas periodosa absolvant.

8

In eodem opusculo § describitur barometrum sigillatum sive si mavis thermometrum aereum amuntonianum. Singulare in hoc instrumento id observatum est, quod altitudines Mercurii (quam-vis apertura consueta vasculi prorsus hermetice sigillata et actio mutatae gravitatis atmosphaericae prorsus praeclusa sit) plerum­que consentiant cum vicissitudinibus barometri communis, quo evidentissime demonstratur altitudines barometri ordinarii non a sola diversa pressione atmosphaerae variari. Nec id a diverso gradu caloris indeque mutata vi elastica aeris inclusi pendere; cum thermometrum appositum vel prorsus vasi inclusum aliud indicet. Periculum instituere potest, quicunque barometri aper-tum vasculum hermetice sigillaverit. Hujus phaenomeni causa maximi est in meteorologicis momenti.

9

a Многоточие в подлиннике.

ъ Зачеркнуто aspectibus.

с Зачеркнуто et sine eo et frigido.

d Зачеркнуто cum legibus determinandas.

e Зачеркнуто visum est auctori.


Posita extra dubium nutatione penduli centroscopici et centro, ad quod gravia tendunt, mutabili, necessarioe sequebatur etiam

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика