lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 427


7/

1748 ИЮЛЯ 5. Л. ЭЙЛЕРУ

Viro celeberrimo atque doctissimo Leonhardo Eulero illustris Scientiarum Academiae Berolinensis Membro et Professori Regio meritissimo, nec non Caesareae Academiae Scientiarum Petropolitanae et Regiae Socie-tatis scientiarum Londinensis Membro honorario

 

S. P. D.

Michael Lomonosoff.

Quanta laetitia sim affectus, acceptis humanissimis litteris Tuis, facile aestimare potest, quicunque in scientiarum studio versatur, et specimina lucubrationum suarum magnis Viris pro­bari intelligit. Nec minor voluptas hinc quoque mihi accedit, cum sentiam, quanto emolumento meo futura sit Tua, qua per comitatem Tuam frui mihi licet, amicitia. Maximas ago habeoque Tibi gratias. quod non solum consilio Tuo, mihi perquam hono-rifico, me ad explicandam Nitri genesim incitare, verum etiam ansam praebere volueris ad ipsam materiam clarius perspiciendam, in quam quidem elaborandam omnem curam atque operam con-fero. Robinsii Artilleriam praestantissimis commentariis а Те instructam magno cum fructu meo evolvo. Caeterum quoniam cognita genuina elateris aeris causa, vim, qua aer in nitro con-densatur, facilius detegi posse existimo; idcirco non abs re fore judicavi, tractationi de nitri genesi praemittere theoriam de vi aeris elastica, quam eo jam temporis condidi, ex quo de mini-mis rerum naturalium serio cogitare incepi, quamque reliquis, quae de qualitatibus corporum particularibus, deque operationi-bus chymicis concepi, ex asse congruere etiamnum deprehendo. Quamvis autem ea omnia, imo integrum corpuscularis Philoso-phiae Systema publici juris facere possem; vereor tarnen, ne immaturum praecocis ingenii fructum erudito orbi obtrudere vi-dear, si multa nova, pleraque etiam a magnorum virorum placi~

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика