lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 429


affirmat; inde tarnen in Universum id verum esse non video. Etenim omnis demonstrationis illius vis nititur experimentis circa collisionem corporum funependulorum institutis. Quae equidem omni cum cura ab eo facta esse non dubito; verum in hoc ne-gotio vel corpora homogenea diversae magnitudinis, vel heterogenea adhibuisse eum, certissimum est. Si prius; nil theo-remate illo verius et demonstratione evidentius esse faterer, si in Ulis notio corporis, homogeneitatis notione esset determinata; sin vero posterius, tum equidem quantitatem materiae in corpo-ribus heterogeneis, quae ad ea experimenta adhibuerat, ex pondere illorum aestimavit, et id, quod demonstrandum erat, jam pro vero assumere sustinuit. Fateor id officere nihil legibus, quibus vires corporum determinantur ex eorum celeritate con-spirante cum eorundem resistentia: quocunque enim nomine haec veniat, Semper apud mechanicos pondere aestimari solet, qua communi mensura adhibita, nullum errandi periculum circa deter-minandas magnorum corporum vires timeri potest; verum tarnen in explicandis phaenomenis, quae a minimis rerum naturalium dependent, id non temere admittendum esse censeo, si non in errore versari velimus. Adoptata enim in Physicam hac thesi sensu generali intellecta, quid sibi non fingere coguntur ii, qui ex natura minimorum corpusculorum, qualitates corporum parti-culares explicare aggrediuntur. Non pauca sane, quae inter se pugnant, in uno eodemque corpore posita, etiam apud cordatos viros legere contingit, at quae ab ingeniosissima naturae simlici-tate abhorrent, plurima. Mihi equidem id usu evenit, ut, post consumptam omnem cur am in confingendis corpusculorum figuris, quae et explicandis qualitatibus corporum particularibus conve-nirent, et receptae Uli in Physicam thesi non officerent, me omni laboris industriaeque fructu privari intellexerim. Longum esset enumerare singula, quae obstant, quo minus materiam corporum ubique eorum ponderi proportionalem esse agnoscere possim; quamobrem nonnulla, quae majoris momenti mihi visa sunt, pro-pono; et primo quidem dari corpora specifica gravitate maxime discrepantia, ejusmodi tarnen qualitatibus praedita, ex quibus

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика