lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 432


ex poris ejus in bullas congregato, stupendoque elatere urgente solidissima bombarda rumpatur potius, quam illa spacium de suo cedat. Melius equidem firmitati eorum naturam providisse reor, quae tantis viribus oppositura erat. Sed ista uni et alteri quali-tati aquae non conveniunt; at reliquae figurarum species, quae-cunque in favorem theseos, in dubium hic vocatae, fingi possunt, ineptissimae sunt, cum etiam pelluciditati, volubilitati et Omni­bus fere aquae qualitatibus sunt maxime incongruae. Si itaque aquae particulas ob invictam firmitatem solidas, ob volubilitatem sphaericas ponimus; in ipsa autem ut in auro situm illarum densissimum esse ex monitis superius concludimus; tum profecto densitatem materiae in auro et in aqua haud multum discre-pare inficiandum non erit. Simili ratione de multis aliis corpo" ribus, ex. gr. de adamante et mercurio, disputare possem, firmi-tate et gravitate eorum specifica comparatis; sed cum his pro-positae thesi contrarium possibile potius quam necessarium evin- citur; quamobrem ad ea, quae graviora videntur, propero.

Effectuum phaenomena magis dilucida perspicuaque reddi cognita illorum causa, nemo dubitat, unde et gravitatis causa perspecta etiam de varietate specificae gravitatis corporum exploratum haberi posse, dubitandum non est. Quamobrem opus est, ut, quantum proposita quaestio expostulat, de causa gravi­tatis paucä disseram. Non moror eos, qui gravitatem corporum inter essentialia eorum attributa numerant, ideoque nec in cau­sam ejus inquirendum esse putant; sed absque omni dubio cum omnem motum atque tendentiam corporum secundum quamcun-que directionem in genere, tum etiam gravitatem, quae species est, ab omni corpore abesse, salva ejus essentia, posse statuo, non secus ac illam quantitatem motus, quae ex incrementis cele-ritatis cadentium corporum enascitur. Cum itaque ratio sufficiens adesse debeat, cur sensibilia corpora potius tendant versus cent­rum telluris, quam non tendant; idcirco oportet ut in gravitatis causam inquiramus. Eam vero vel ex impulsione vel ex mera attractione oriri necesse est. Impulsione corpora moveri certis-simum est; mera autem attractio in quaestione versatur, nec va­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика