lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 434


В accedit, detrahitur ei, a quo corpus В motum illum acquirit, hoc est corpori A. Sed cum nulli corpori detrahi potest id, quod non habet, necesse igitur est, ut corpus A moveatur, si attrahit corpus B, adeoque corpus A in absoluta quiete posi-tum non potest movere aliud corpus B, quod superius probatis contradicit. Idcirco aut attractio mera locum in rerum natura non habet, aut simul idem esse et non esse, absurdum non est. Ego prius amplector, posterius eis relinquo, qui omnia tere phaenomena unico vocabulo explicare gaudent. Caeterum si in-stituti ratio permitteret ipsos adire fontes, unde attractio ad naturam corporum derivatur, et scientiam naturalem inundat; liquidior reddi posset, quae hic asseritur, veritas. Verum id ad peculiarem tractationem reservo. Quoniam itaque attractio mera nulla esse potest; sequitur gravitatem corporum sensibiiium ab impulsione proficisci, adeoque dari materiam, quae illa versus centrum telluris urget. Gravium autem corporum etiam mirimae particulae sunt graves, unde materiam gravificam agere etiam in minimas particulas, porös angustissimos penetrare liberrime, atque adeo fluidissimam esse debere, manifestum est. Haec autem materiae in particulas corporum agere nequit, nisi in illas impin-gat, impingere autem non potest, quin illae resistant, hoc est opponant latera sua illi impervia. Hinc autem sequitur, dari particulas, gravia corpora constituentes, materiae gravificae im-pervias, quae in earum superficiem agit. Quibus ita se haben-tibus, sit corpus A aequale corpori В extensione et densitate materiae, et corpuscula utriusque, in quorum superficiem materia gravifica agit, sphaerica, simili situ disposita. Sit denique dia­meter unius corpusculi corporis A = d, peripheria ejus = p; erit superficies ejusdem = dp. Porro, sit diameter corpusculi corpo-ris B = d — e, erit ejus superficies = (d — e)2 p : d. Deinde sit numerus corpusculorum corporis A = a; quoniam corpus A aequale est corpori В extensione et densitate materiae, et corpuscula sunt in utroque ejusdem figurae et situs (per hypoth. ), erit numerus corpusculorum corporis A, ad numerum corpusculorum corporis B, ut cubus diametri corpusculi corporis В ad

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика