lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 453


graviora igitur inventurus scriptionem litterarum de die in diem distuli. Nec tum cum dissertationem meam de nitro Berolinum mitterem ad Те scribere aliquid licuit; nam cum in tertio ca-pite pertractando versarer, uxor mea filiolam peperit, quare vix opusculum ipsum absolvere potui. Quoniam tempus, ad prae-mium distribuendum constitutum praeterlapsum est, nec ex no-vis publicis litterariis constat, quis praemium adeptus sit: а Те igitur, Vir celeberrime, peto, ut me hac de re certiorem facere velis. Caeterum ad meam dissertationem sub sentenia, cognitio principiorum in Chymia tanti est, quanti principia ipsa in cor-poribus, missam apposui dissertationem de vi aeris elastica, quam а Те lectam esse non dubito. In ea desideratur explicatio notissimae legis, scilicet: aeris elasticitates esse densitatibus proportionales. Quam ideo non attigi, quoniam non parum du­bito, eam in qualibet compressione aeris valere. Dubitatio ista originem duxit ex quadam inconvenientia Theoriae meae cum illa quam Bernoulliana deductio (in Hydrodinamica, p. 243) pri-mum in notis Tuis ad Robinsium lecta non leviter confirmavit; nec exiguum ponderis auxerunt sequelae calculo deductae ex Richmannianis et meis propriis experimentis circa disruptionem durissimorum corporum per congelascentem aquam. Aer enim, qui resumptis in glacie viribus corpora disrumpebat, decuplo, et quod excedit, integra massa glaciei gravior esse deberet si vires in corpora rupta exsertae densitatibus proportionales es- sent, quod ex cohaesione ferri fusi et vitri, ex quibus bombae rumpendae confectae erant, colligere licuit. Qua vero ratione supradicta lex Theoriae meae minus conveniat, extra nexum to-tius opusculi haud facile exponi potest. Quamobrem supplemen-tum hac de re ad meditationes de aeris vi elastica nunc paro simulque ad finem perducere studeo opusculum monades spec-tans quod iam ante auatuor annos inceoi nec invalida argu­menta contra entia simplicia allaturum me puto. Absolutum Tuo limatissimo judicio examinandum, si non abnuis, mittam. Vale Vir incomparabilis, et favere mihi perge.

Dabam Petropo'li die 27 Maji St. Jul. A. S. 1749.

30 Ломоносов, т. X

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
Красноярский театр покажет спектакли в память о Хворостовском
Как сообщает пресс-центр театра, Хворостовский прослужил на сцене Красноярска с 1985 по 1990 год.
Путин увеличил объём грантов в области культуры до 8 млрд рублей
Президент России Владимир Путин подписал указ, согласно которому общий объём грантовой поддержки в области культуры увеличится с 5,3 до 8 млрд рублей в 2018 году.
В Сети появился посмертный клип на новую композицию рэпера Lil Peep
В Сети появился посмертный клип на новую композицию покойного рэп-исполнителя Lil Peep.
Путин выразил соболезнования в связи со смертью Хворостовского
Пресс-секретарь президента России Дмитрий Песков заявил, что глава государства Владимир Путин выразил свои соболезнования в связи с кончиной оперного певца Дмитрия Хворостовского.
Джазмен Джон Хендрикс умер в США в возрасте 96 лет
Джазовый певец Джон Хендрикс умер в больнице в Нью-Йорке.
Посол РФ в Британии рассказал о звонке Хворостовского
Отвечая на вопрос посла, с чем связана спешка, Хворостовский рассказал ему о своем диагнозе.
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика