lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 490


41

1754 ФЕВРАЛЯ 12. Л. ЭЙЛЕРУ

Viro celeberrimo atque incomparabili Leonharde Eulero in Regia Academia Scientiarum atque elegan-tiorum litterarum Berolinensi meritissimo Directori, atque Mathematico Regio excellentissimo, Imperato-riae Academiae Scientiarum Petropolitanae et Regiae societatis scientiarum Londinensis membro, Michael Lomonosow

S. P. D.

Interrupt* tarn diu litterarum inter nos commertii nulla alia causa primo exstitit praeter eam, quae etiam Adjunctum Kotel-nikow ante Lipsiam, tandem a[u]tem Berolinum adire coegit. Postea vero diversa prorsus a speculationibus negotia, quae in-terea temporis tractavi, nullam tulerunt occasionem Те, Vir ce-leberrime, per lit[t]eras allo quendi. Nam per tres annos in ten-taminibus Physico-Chymicis ad excolendam colorum scientiam institutis totus fui. Nec labor incassum cecidit. Quandoquidem praeter ea, quae solutiones et praeeipitationes mineralium variae suggerere potuerunt, facta ad tria usque millia experimentorum circa varios colores in vitris producendos non solum amplissi-mam materiam ad veram colorum theoriam condendam dederunt, verum etiam causa exstiterunt, ut ad opera quadratoria, sive ut vocant mosaica perficienda me accingerem. Factum speeimen, quo imaginem B. Virginis repraesentavi, obtuli Augustae, cum anno 1752 Nominis illius solemnia celebrarentur. Placuit: et mihi calcar est additum. Nam die 16. Dec. anni ejusdem, cel-sissimi senatus auetoritate concessum est mihi Privilegium ejus­modi opera et alia ex vitris coloratis producendi per triginta annos, soli, omnibus aliis exclusis et quatuor millia Rublorum data ad facilitandam construetionem officinae. Insuper liberalitas Augustae omnem meam spem, omnia merita longe superavit.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика