lomonosov-ps10

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 10 СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 10
СЛУЖΕБΗЫΕ ДОКУМЕНТЫ, ПИСЬМА
стр. 491


Quippe Martii Mensis die 16 anni 1753 clementissima imperat-rix 226 rusticos mihi liberalissime donavit in Ingria, cum novem millibus jugerum (quodlibet 80 saschen longum 30 latum), ut agros, prata et piscationes satis, sylvas ex abundanti habeam. Quatuor sunt rura, quorum proximum 64 Werstes a Petropoli, remotissimum 80 distat. Hoc mari adjacet, illud fluviolis allui-tur, ubi praeter domum atque officinam vitrariam jam conditam, molem et molendinam frumentariam et serrariam exstruo, supra quam Observatorium meteorologicum autographum elevatur, quod descriptum proxima aestate Deo favente public! faciam juris. Jam intelligis, Vir celeberrime, me non alienatione animi tarn diu litterarum commertium distulisse. Nam amicitiam Tuam Semper maximi facio. Aequo igitur atque amico animo tardita-tem litterarum mearum feras, obsecro, atque etiam huic excu-sationi locum praebeas: nam non solum Poetam, Oratorem, Chymicum atque Physicum hic agere cogor; verum jamjam in Historicum fere totus abeo. Siquidem cum praeterlapso vere Mosquae aliquandiu diversarer, subscriptionem donationis exspe-ctans; et Augustissima Autocrator alloquio suo me clementis-sime dignaretur, inter alia non ingratum sibi futurum fore sig-nificavit, si meo stilo historia patriae consignaretur. Redux igitur Petropolim, cum nuperam orationem meam conderem, saepe inter opus ipsum me in Rossiacis antiquitatibus mente peregrinantem depraehendi. Hinc non pauca praetermissa sunt, quibus descensum atmosphaerae superioris in inferiorem conti-nua tranquillitate non raro subsequi debere luculentius assere-retur. Sic multa non attigi, quibus vaporosa cometarum cauda prorsus destrueretur. Fateor me idcirco potius illa praeteriisse, ne magnorum virorum scripta invadendo sui ostentator viderer potius, quam veritatis scrutator. Haec ipsa ratio jam longo tempore prohibet, quominus meditationes meas de monadibus erudito orbi proponam discutiendas. Quamvis enim mysticam fere illam doctrinam funditus everti argumentis meis debere confidam; viri tarnen, cujus erga me officia oblivisci non pOS"* sum, senectutem aegritudine animi affigere vereor* alias crabro~

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика