lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 6


Defi'nitio I

1. Corpus solidum est cujus massulae quantaelibet sunt
connexae.

Scholien

2. Corporum solidorum massulas esse connexas earum orobat
cohaesio, quae unieuique ea rumpenti seu quomodocunque dis-
cutienti resistit. Etenim metalla frigida ictibus mallei difficulter
cedunt; lapides dum caelantur, aut dum etiam vitra poliuntur
intensis viribus sudantis artificis indigent.

Definitio II

3. Corpus fluidum est cujus massulae quantaelibet non sunt
connexae mutua cohaesione impedita.

Corollarium I

4. Massulae igitur corporis fluidi sine resistentia separari
possunt.

Corollarium II

5. Quoniam ignis, aeris, aquae et vaporum in aere solutorum,
tum mineralium, quando fusa aut in menstruis soluta fuerint,
massulae non sunt connexae ac sine resistentia separari possunt;
ideo sunt ea corpora fluida.

Corollarium III

6. Corpus quodlibet solidum si in fluidum transmutandu m
hierit, sin?ularum ejus massularum mutua cohaesio impediri debet.

  Предыдущая Начало     Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика