lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 10


Corollarium III

12. Atque adeo vires causae massularum cohaesionem impe-
dientis violentiores esse debent viribus nisus aequalis massularum,
in directiones contrarias sese movendi.

Axioma

13. Corpora solida soliditatis gradu differunt.

Scholion

14. Quoniam unicuique diversa in stanno et ferro, in diamante
et vitro atque sexcentis aliis diversae sortis corporibus solidis
frangendis perspicua est resistentia, indeque diversa partium
cohaerentia atque adeo diversa soliditas colligitur: jure non
demonstrata propositio haec admittenda est, et Axiomatis nomine
est ornanda. Becherus in Physica subterranea, libro 1, sect. 5,
cap. 3 in corporibus solidis soliditatis differentiam verbis sequen-
tibus explicat: „Soliditas, inquit, liquiditati opponitur, cujus infimus
gradus consistentia est: ut cum corpora gelatinae instar consistunt,
ita ut non fluant. Secundus gradus soliditatis coagulatio est cum
nempe particulae cohaerent, sed solutionem facile admittunt.
Tertius est fixatio, cum corpora compactissime unita sunt; ut
lapides, metalla".

 

Corollarium I

15. Corpus quo solidius est, eo massulae ejus arctius cohae-
rent, et contra.

Corollarium II

16. Nisus aequalis massularum in directiones contrarias sese
movendi eo debet esse intentior, quo corpus fuerit solidius.
et contra.

Corollarium III

17. Corpora quo solidiora sunt, eo difficilius eorum molecu-
larum cohaesio impeditur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика