lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 20


inquit Ше, aerem rapide satis moveri Semper, quod praecipue docet observatio in loco tranquillissimo äeris, in cubiculo clauso, undique obscuro, per unicum exile foramen irradiatos si enim tum quis quietus a latere illustrati coni aerii in illum luminosum Iocum respiciat, mirabitur profecto motum atomorum, quae ingenti et perpetua vertigine huc illuc circumvolvuntur". Quod vero aqua motu intrinseco moveatur, salium in ea probat solutio. Immitte modo aquae salis cujuscunque frustum, fundum petet, et post horam aut alteram experieris totam aquam sale illo impraegnatam. Cum vero notum est ex Hydrostaticis, corpora specifice graviora non posse in specifice levioribus sponte ascendere; etiam mas-sulae salis exiguae prout partes eadem gravitate praeditae in aqua nunquam possent ascendere et per eam totam differri, nisi haec intrinsecus moveretur et singulae ejus moleculae moleculas salis sibi connexas et a reliquis salinis particulis avulsas sursum secum eveherent. Aquam igitur perpetuo moveri clarissimum est. Menstrua vero alia, quorum vi metalla solvuntur et in fluidum statum abeunt, Semper moveri nemo negabit, qui noverit ea esse salia aut sulphura in aqua soluta: aqua namque movetur, ut supra dictum est, moventur etiam cum ea massulae salis aut sulphuris massulis aqueis adhaerentes. Haec igitur demonstrant fluidorum praeexistentium fusioni seu liquationi corporum solidorum motum intrinsecum.

 

 

 

 

 

Corollarium 34. Hinc clarissime patet transmutationem corporis solidi in fluidum a motu fluidi praexistentis dependere.

Finis.

m. Lomonosoff.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика