lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 31


Corollarium § 23. Corpuscula igitur mixti sunt corpuscula derivativa.

 

 

Definitio XV

§ 24. Mixtum proximum est, cujus corpuscula sunt derivativa proxima; remotum vero, cujus corpuscula sunt derivativa remota.

 

Definitio XVI

§ 25. Miscibilia sunt corpuscula, ex quibus corpuscula mixti constant.

Corollarium

§ 26. Miscibile quodlibet est ad corpusculum mixti ut pars ad totum.

 

Definitio XVII

§ 27. Miscibilia proxima sunt miscibilia mixti; miscibilia vero remota sunt miscibilia miscäbilium.

 

 

Scholium

§ 28. Sit corpus mixtum A, cujus miscibilia sunt В et C, et miscibile В sit iterum mixtum ex miscibilibus D et E, misci­bile quoque С sit mixtum ex miscibilibus F et G: erunt misci­bilia В et С miscibilia proxima, et miscibilia D, E, F et G miscibilia remota corporis mixti A. Hoc ipsum quod in rerum natura obtineat, dubitari nequit: etenim corpora quaedam per destillationem analiticam examinata in miscibilia resolvuntur. Exemplo sit sangvis, qui destillatus miscibilia proxima dat Phlegma, salem volatilem, fixum oleosum (Boerhaave in Elem. ehem. , tomo 2, processu 119). Sed quoniam omnia corpora observabilia sunt mixta, ut inferius § 32 patebit; Phlegma igitur illud, Spiritus et sal

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика