lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 45


Corollarium § 51. Aqua igitur et fluida eidem Substitute pariter atque aer ex contactu immediato duorum corporum exclusa eademque ambientia, ea secundum directiones contrarias premunt atque cohaerere faciunt.

Theorema IX

§ 52. Cohaesio corpusculorum dependet a materia fluida insensibili, quae interstitia vacua a materia, eX qua corpus con-stat, replet.

Demonstratio

Etenim materia adesse debet, quae pressione sua corpuscula secundum directiones contrarias urgeat, eaque cohaerere faciat (§ 45). Verum praeter fluidum, quod intervalla a corpusculis, ex quibus corpus constat, vacua replet, [aliquid] assignari nequit(§ 43), necesse igitur est, ut hoc, sicut alia fluida observabilia, aer nempe et aqua etc. (§ 49 et 51), corpuscula secundum directiones con­trarias premant, atque cohaesionis, quae in Ulis deprehenditur, causa sit.

 

Scholium

§ 53. Unde elementorum tenax cohaerentia proficiscatur, vi cujus corpuscula primitiva coalescunt, hic non inquiritur: non enim de differentia cohaesionis, quae in elementis fcest, agitur.

 

Corollarium

§ 54. Quoniam fluida sensibilia ex contactu corporum quae comprimunt, excludi debent (§ 46 et 49), fluidum, quod corpus­cula comprimit, ex contactu eorum etiam excludatur necesse est.

 

Theorema X

§ 55. Cohaesio corpusculorum est proportionalis piano con­tactus.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика