lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 91


et lentes omnes pro lubitu electa super ea constitui possint. Tan­dem lentes aliquot, e. g. octo, quarum sphaericitas et amplitudo eadem est, super tabula illa ita disponantur, ut aliquid ad illam inclinata sint, et circulum forment, aequali distantia a se invicem remotae. Vitra AB et QR axes suos radiis directis perpendicula-res habeant, CH et ab autem iisdem radiis parailelos (per axem diametrum vitri intelligo, quae tabulae g h k l parallela est). Denique lentes CD, IM, VM et ce ita solem aspiciant, ut axes earum cum radiis ejus angulum 45° efficiant; sed vitrorum ce et CD extremitates e et С versus vitrum AB, vitrorum vero IM et VW margines M et V versus lentem QR vergant. Ante len­tes CD et ce specula DE et de lucem solis ea ratione excipiant, quo angulus incidentiae sit 22° 30', et radii reflexi ad convexita-tem dictarum lentium tendant. Ob eandem causam specula zr et KL ad 45°, specula vero OP et XY ad 67° 30' directos radios reflectant opus est. XY, ST et OP altius erigi debent, ne in umbram reliquorum incidant. Porro cum dicta specula vario situ radiis parallelis exponenda sint, et simul in aequales lentes aequale lumen vibrare debeant; diversae lonjitudinis fiant necesse est, Trigonometriae legibus determinandae. Quod in exemplo speciali superius aliquatenus determinato facturus, suppono cujuslibet octo lentium diametrum esse 30 lineas longam. Itaque quoniam linea cn = nD = Km=Oo = Xo=Zm est aequalis diametro lentium, et quaelibet illarum cum radiis a speculo suo reflexis angulum eidem oppositum facit rectum, atque anguli his lineis oppositi ex superioribus innotescunt; ideo erit

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика