lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 95


affirmetur, cujus ope sublevari et deprimi possit. In N fiat geni-culum simile IUI, quod in pede est E (ffr. 4). Lentes et specula auxilio cochlearum abcd et pedum AB et DE mensae afffri poterunt. Atque ita breviter totius machinae constructionem delineasse sufficit. Sequitur ut effectum ejus seu vim causticam cum eadem lentium vel speculorum majorum comparem, ubi nume­rus et magnitudo lentium minorum, quae lenti vel speculo magno salvo ejus effectu substitui possunt, per calculum assignanda erunt.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Itaque videamus, quot lentes minores, e. g. tripollicaris diametri, quarum focus duas lineas latus est, eandem vim in comburendo exerere poterunt, qua speculum vilettianum tarn mirabilia praesti-tit. Laudatum illud instrumentum erat, ut supra monui, in dia­metro 30 pollicum, seu quod idem est, 300 linearum; focus ejus dimidium Ludovici aureum, sc. circiter 8 lineas latitudine adae- quabat. Unde, quoniam speculum et focus figurae circularis sunt, circuli vero eandem rationem inter se habent, quam quadrata diametrorum, erit planicies speculi, qua radios excipit ad plani-ciem foci ejusdera ut 64 ad 90000 seu ut 1 ad 1406— vis vero caustica foci ad calorem radiorum solis directorum in ratione rec:proca planicierum ipsarum: nempe focus speculi vilettiani erit millies quadringenties sexies calidior, quam radii a sole tendentes.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика