lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 97


Porro cum lentium quaelibet 30 lineas diametro adaequet, focus vero duas lineas latus sit, erit planicies foci ad planiciem lentis ut 4 ad 900 vel 1 ad 225 et reciproce calor foci erit ad radios directos ut 225 ad 1. Unde, divisa densitate radiorum in speculi vilettiani foco per densitatem radiorum lentis ope coactorum, patet, ad aestum speculi vilettiani producendum lentes diametri tripollicaris sex cum quarta parte, hoc est, cum lente" septima, diametri sesquipollicaris sufficere. Decrementum, quod a duplici radiorum passione, refractione scilicet et reflexione profectum iri non dubito, facile resarciri poterit addita lente una vel altera. Majoribus vel pluribus speculis et lentibus etiam maxima hujus-modi instrumenta solitaria adaequari, imo vinci posse apertum est, si illa eo modo, quem superius descripsi, fuerint disposita.

Quae cum ita fieri posse nullus dubitem; nulla enim dubitandi causa est; scopum illum ad quem contendo accessu facilem esse persuasus sum. Etenim non hic ingentia vitra multo sudore con-flare et taediosissimo labore polire necessum erit, cum aliquot minora idem praestare possint; quibus comparandis nec magnos sumptus impendere opus erit, nec conficiendis summum laborem et operam navare. Machinam integram hoc tractatulo propositam constructurus plus quam quadraginta florenos non impendet, si ea octo vitris diametri tripollicaris et speculis Septem huc spectantibus, requisitae amplitudinis, duntaxat habebit. Verum magna illa specula et lentes sola Imperatorum et Regum muni-ficentia comparata in eorundem technophylaciis spectantur.

 

Finis.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика