lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 191


Scholium

§ 53. Stupendam subtilitatem particularum insensibilium physi-
carum sequentia arguunt. Auri linea cubica pedis Parisiensis pon-
derat circiter grana 3; singula vero grana extenduntur ab artificibus
in bracteam tenuissimam, quae tenet 36 pollices quadratos. Tria
igitur grana sive linea cubica auri in ejusmodi bracteam extensa
adaequat circiter 108 pollices quadratos sive 15552 lineas quadra-
tas. Quoniam autem linea quadrata est basis lineae cubicae, ideo-
que 15552 lineae quadratae bracteae aureae una super alteram
congruenter positae constituent lineam cubicam auri,
consequenter crassities istiusmodi bracteae aequalis
est T5^2 unius "neae pedis Parisiensis, atque adeo
latus particularum cubicarum auri, quae per con-
gruentem juxta positionem bracteam ejusmodi con-
stituunt, aequale est lineae, unde patet in

a Здесь в рукописи предполагалась ссылка на источник, которая, однако, не сделана.


una linea cubica auri pedis Parisiensis contineri 3 761 479 876 608 particulas" auri cubicas, quarum latus aequale est crassitiei bracteae; atque adeo in uno granulo cubico arenae, cujus latus aequale est ^ lineae, earundem particularum comprehendi posse circiter 3761479876 quae physice a se invicem dividuntur. Porro licet tinea sit tam exiguum insectum, ut nudo ocuio vix conspici possit; verum tarnen M. de Malezieu per microscopium animalcula obser-vavit, a quorum cujuslibet magnitudo erat ad magnitudinem tineae* a ut 1 ad 27000000, quae animalcula quoniam vivunt, habent igitur partes et vascula ad motum, nutritionem et sehsationem necessaria, hoc est musculos, venas, nervös, spiritus animales etc. , quae omnia quoniam physice distincta esse debent, patet igitur corpora con-stare ex particulis insensibilibus, stupendae exilitatis, physice distinctis. Plura quidem ejusmodi documenta proponi possent, verum brevitatis Studium id non permittit et instituti ratio avocat

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика