lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 225


Corollarium § 106. Vis caloris determinatur materia corporum propria.

 

Scholium

§ 107. Nimirum corpora, quae graviora et grossiora sunt, eo majorem ignem concipiunt, eumque diutius servant; et contra quo leviora et subtiliora sunt, eo debiliori calore gaudent, eoque citius privantür.

Theorema 14

§ 108. Calor consistit potius in motu intestino corporum materiae propriae.

Demonstratio

Calor consistit. in motu corporum intestino (§ ), ergo corpo­ris calidi movetur vel materia propria vel materia peregrina vel utraque simul (§ ). Sed materia peregrina adeo tenuis est (§ ), ideoque diu calorem conservare non potest (§ ), tum quia calor determinatur quantitate materiae propriae (§ ), evidens igitur est calorem consistere potius in motu intestino materiae propriae cor­porum- Q- e. d.

 

Corollarium 1

§ 109. Motus intestinus, prout quantitas, augeri et minui potest, quamobrem celeritate motus materiae propriae determinantur varii gradus caloris.

 

Corollarium 2

§ 110. Sin quolibet motu summus gradus celeritatis assignari non potest, igitur nec summus gradus caloris.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика